24:1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
24:2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
24:3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
24:4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
24:5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
24:6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
24:7 []
24:8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
24:9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
24:10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
24:11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
24:14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
24:15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
24:16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
24:17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
24:19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
24:20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
24:22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
24:23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24:24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
24:25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
24:26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
24:27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase