Index: Latin Vulgate

 

Acts 23

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

23:1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem

23:2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius

23:3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti

23:4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis

23:5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices

23:6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor

23:7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo

23:8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur

23:9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus

23:10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra

23:11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari

23:12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

23:13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant

23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum

23:15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

23:16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo

23:17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi

23:18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi

23:19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi

23:20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo

23:21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum

23:22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset

23:23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis

23:24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem

23:25 []

23:26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem

23:27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est

23:28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum

23:29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen

23:30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te

23:31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem

23:32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra

23:33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum

23:34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia

23:35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase