3:1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
3:2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3:3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
3:4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
3:5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
3:6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
3:7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
3:8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
3:9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
3:10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
3:11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
3:12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
3:13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
3:14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
3:15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
3:16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
3:17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
3:18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
3:19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
3:20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
3:21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
3:22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
3:23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
3:24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
3:25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
3:26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase