9:1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
9:2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
9:3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
9:4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
9:5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
9:6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
9:8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9:9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
9:10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
9:11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
9:12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
9:13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
9:14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
9:16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
9:17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
9:18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
9:19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
9:20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
9:21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
9:22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
9:23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
9:24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
9:25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
9:27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
9:28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase