5:1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
5:2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
5:3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
5:4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5:5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5:6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5:7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5:8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
5:9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
5:10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5:11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
5:12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
5:13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
5:14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase