6:1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
6:2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
6:3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
6:4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
6:5 unusquisque enim onus suum portabit
6:6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
6:7 nolite errare Deus non inridetur
6:8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
6:9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
6:10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
6:11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
6:12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
6:13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
6:14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
6:15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
6:16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
6:17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase