Index: Latin Vulgate

 

Galatians 3

[1] [2] [3] [4] [5] [6]

3:1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus

3:2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei

3:3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini

3:4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa

3:5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei

3:6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam

3:7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae

3:8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes

3:9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham

3:10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea

3:11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit

3:12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis

3:13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

3:14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

3:15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat

3:16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus

3:17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem

3:18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus

3:19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris

3:20 mediator autem unius non est Deus autem unus est

3:21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia

3:22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus

3:23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat

3:24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur

3:25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo

3:26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu

3:27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis

3:28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

3:29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase