10:1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10:2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
10:3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10:4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
10:5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
10:6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
10:7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
10:8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
10:9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10:10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
10:11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
10:12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
10:13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10:14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10:15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10:16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10:17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10:18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10:19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10:20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10:21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10:22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10:23 omnia licent sed non omnia aedificant
10:24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
10:25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:26 Domini est terra et plenitudo eius
10:27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
10:29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
10:30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
10:31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
10:32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase