Index: Latin Vulgate

 

1 Corinthians 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

8:1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

8:2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

8:3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

8:4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

8:5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

8:6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

8:7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

8:8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

8:9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

8:10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

8:11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

8:12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

8:13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase