7:1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
7:2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
7:3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
7:4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
7:5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
7:6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7:7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
7:8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
7:9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
7:10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
7:11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
7:12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
7:13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
7:14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
7:15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
7:16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
7:17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
7:19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
7:20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
7:22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
7:23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
7:24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
7:25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase