5:1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
5:2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
5:3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
5:4 patientia autem probationem probatio vero spem
5:5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
5:6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
5:7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
5:8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
5:9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
5:10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
5:11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
5:12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
5:13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
5:14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
5:15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
5:16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
5:17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
5:18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
5:19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
5:20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
5:21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase