Index: Latin Vulgate

 

John 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21]

15:1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est

15:2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

15:3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis

15:4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis

15:5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

15:6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

15:7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

15:8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

15:9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea

15:10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

15:11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

15:12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

15:13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

15:14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

15:15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

15:16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

15:17 haec mando vobis ut diligatis invicem

15:18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit

15:19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

15:20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

15:21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

15:22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo

15:23 qui me odit et Patrem meum odit

15:24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

15:25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

15:26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me

15:27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase