1:1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
1:2 hoc erat in principio apud Deum
1:3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
1:4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
1:5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
1:6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
1:7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
1:8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
1:9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
1:10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
1:11 in propria venit et sui eum non receperunt
1:12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
1:13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
1:14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
1:15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
1:16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
1:17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
1:18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
1:19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
1:20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
1:21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
1:22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
1:23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
1:24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
1:25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
1:26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
1:27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
1:28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
1:29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
1:30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
1:31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
1:32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
1:33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
1:34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
1:35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
1:36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
1:37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
1:38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
1:39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
1:40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
1:41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
1:42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
1:43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
1:44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
1:45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
1:46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
1:47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
1:48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
1:49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
1:50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
1:51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase