23:1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
23:2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
23:3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
23:4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
23:5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
23:6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
23:7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
23:8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
23:9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
23:10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
23:11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
23:12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
23:13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
23:14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
23:15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
23:16 emendatum ergo illum dimittam
23:17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
23:18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
23:19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
23:20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
23:21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
23:22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23:23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
23:24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
23:25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
23:26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
23:27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
23:28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
23:29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
23:30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
23:31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
23:32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
23:33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
23:34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
23:35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
23:36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
23:37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
23:38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
23:39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
23:40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
23:41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
23:42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
23:43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
23:44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
23:45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
23:46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
23:47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
23:48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
23:49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
23:50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
23:51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
23:52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
23:53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
23:54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
23:55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
23:56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase