1:1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
1:2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
1:3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
1:4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
1:5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
1:6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
1:7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
1:8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
1:9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
1:10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
1:11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
1:12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
1:13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
1:14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
1:15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
1:16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
1:17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
1:18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
1:19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
1:20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
1:21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
1:22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
1:23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
1:24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
1:25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
1:26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
1:27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
1:28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
1:29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
1:30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
1:31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
1:32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
1:33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
1:34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
1:35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
1:36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
1:37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
1:38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
1:39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
1:40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
1:41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
1:42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
1:43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
1:44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
1:45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
1:46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
1:47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
1:48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
1:49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
1:50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
1:51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
1:52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
1:53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
1:54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
1:55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
1:56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
1:57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
1:58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
1:59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
1:60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
1:61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
1:62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
1:63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
1:64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
1:65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
1:67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
1:68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
1:69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
1:70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
1:71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
1:72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
1:73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
1:74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
1:75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
1:76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
1:77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
1:78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
1:79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
1:80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase