13:1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
13:2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
13:3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
13:4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
13:5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
13:6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
13:7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
13:8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
13:9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
13:10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
13:11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
13:12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
13:13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
13:14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
13:15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
13:16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
13:17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
13:18 orate vero ut hieme non fiant
13:19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
13:20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
13:21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
13:22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
13:23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
13:24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
13:25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
13:26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
13:27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
13:28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
13:29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
13:30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
13:31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
13:32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
13:33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
13:34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
13:35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
13:36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
13:37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase