Index: Latin Vulgate

 

Mark 1

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

1:1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

1:2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

1:3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

1:4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

1:5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

1:6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

1:7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

1:8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

1:9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

1:10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

1:11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

1:12 et statim Spiritus expellit eum in desertum

1:13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

1:14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

1:15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

1:16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

1:17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

1:18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum

1:19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

1:20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

1:21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

1:22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

1:23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

1:24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

1:25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

1:26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

1:27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

1:28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

1:29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

1:30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

1:31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

1:32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

1:33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam

1:34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

1:35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

1:36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

1:37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

1:38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

1:39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

1:40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

1:41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

1:42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

1:43 et comminatus ei statim eiecit illum

1:44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

1:45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase