Index: Latin Vulgate

 

Matthew 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

15:1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes

15:2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant

15:3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

15:4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur

15:5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit

15:6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

15:7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens

15:8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

15:9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

15:10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite

15:11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem

15:12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt

15:13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur

15:14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

15:15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

15:16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

15:17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

15:18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

15:19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

15:20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

15:21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis

15:22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

15:23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

15:24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel

15:25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me

15:26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

15:27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum

15:28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

15:29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi

15:30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos

15:31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel

15:32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via

15:33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

15:34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

15:35 et praecepit turbae ut discumberet super terram

15:36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

15:37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

15:38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

15:39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase