Index: Latin Vulgate

 

Matthew 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

8:1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae

8:2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

8:3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius

8:4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

8:5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum

8:6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur

8:7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum

8:8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus

8:9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

8:10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

8:11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

8:12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

8:13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

8:14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem

8:15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

8:16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit

8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

8:18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum

8:19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

8:20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

8:21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum

8:22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

8:23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius

8:24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

8:25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus

8:26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

8:27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

8:28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam

8:29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

8:30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

8:31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum

8:32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

8:33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant

8:34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase