22:1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
22:2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
22:3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
22:4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
22:5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
22:6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
22:7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
22:8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
22:9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
22:10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
22:11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
22:12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
22:13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
22:14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
22:15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
22:16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
22:17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
22:18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
22:19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
22:20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase