Index: Latin Vulgate

 

1 Peter 2

[1] [2] [3] [4] [5]

2:1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

2:2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

2:3 si gustastis quoniam dulcis Dominus

2:4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

2:6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur

2:7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

2:8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

2:9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

2:10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

2:11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

2:13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti

2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

2:15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam

2:16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

2:17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

2:18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis

2:19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

2:20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum

2:21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius

2:22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

2:23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

2:25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase