Index: Latin Vulgate

 

2 Timothy 1

[1] [2] [3] [4]

1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu

1:2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

1:3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

1:4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear

1:5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

1:6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum

1:7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

1:8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

1:9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

1:10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

1:11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

1:12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

1:13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

1:14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

1:15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

1:16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

1:17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit

1:18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase