6:1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
6:2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
6:3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
6:4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
6:5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6:6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
6:7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
6:8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
6:9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
6:10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
6:11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
6:12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
6:13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
6:14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
6:16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
6:17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
6:18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
6:20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase