2:1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
2:3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
2:4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
2:5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
2:6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
2:7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
2:8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
2:9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
2:10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
2:11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
2:12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
2:13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
2:14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
2:15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
2:16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
2:17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
2:18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
2:19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
2:20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
2:21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
2:22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
2:23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
2:24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
2:25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
2:26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
2:27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
2:28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
2:29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
2:30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase