Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 9

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

9:1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis

9:2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos

9:3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis

9:4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia

9:5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam

9:6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

9:7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

9:8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

9:9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum

9:10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae

9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

9:12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino

9:13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

9:14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

9:15 gratias Deo super inenarrabili dono eius

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase